martes, 21 de abril de 2009

De Romae aeternae die natali...




Hodie, die nempe 21 mensis Aprilis, fama fert te, o Roma aeterna quae postea nominareris, conditam fuisse...
Bonum enim natalem diem agas! Nec hercle immerito: nam tu ex luto illo, quo tuguria prima tua effecisti, temporum decursu omnibus deis deabusque adiuvantibus, plurimis populis sive victis sive debellatis (Vergilii egregia vox in aures adhuc personat...) Mediterraneo toto mari succo tuo (maximam cuius partem e Graecia accepisti) irrigato (utrum ope iuris litterarumque an gladiorum sanguinisque maximopere adhuc incertum) tandem aliquando ad sidera gloriam tuam sustulisti coronavistique...!

De quibus omnibus discipulos meos certiores fieri non alienum esse mihi videtur. Favete enim linguis, discipuli discipulaeque! Nescio quid maius nascitur Historia tota ...!












Historia de Roma Historia de Roma osrari5525

No hay comentarios:

Publicar un comentario