martes, 21 de abril de 2009

De Romae aeternae die natali...




Hodie, die nempe 21 mensis Aprilis, fama fert te, o Roma aeterna quae postea nominareris, conditam fuisse...
Bonum enim natalem diem agas! Nec hercle immerito: nam tu ex luto illo, quo tuguria prima tua effecisti, temporum decursu omnibus deis deabusque adiuvantibus, plurimis populis sive victis sive debellatis (Vergilii egregia vox in aures adhuc personat...) Mediterraneo toto mari succo tuo (maximam cuius partem e Graecia accepisti) irrigato (utrum ope iuris litterarumque an gladiorum sanguinisque maximopere adhuc incertum) tandem aliquando ad sidera gloriam tuam sustulisti coronavistique...!

De quibus omnibus discipulos meos certiores fieri non alienum esse mihi videtur. Favete enim linguis, discipuli discipulaeque! Nescio quid maius nascitur Historia tota ...!












Historia de Roma Historia de Roma osrari5525

lunes, 13 de abril de 2009

De ultimo scholaris spatii tempore...











Tempus irreparabile fugit...

Vergilio illo poeta loquente et Salvatore Dali
pingente: novum enim tempus scholaris hodierni spatii advenit, idque ultimum anni, quod occasio optima sive ad vetera menda corrigenda sive ad secundas res confirmandas esse videtur.

Multum exopto vos omnes felices iucundasque ferias Paschales degisse. Agite ergo, cari discipuli discipulaeque, ponite nunciam alii tunicas eas, quas induti pompas religiosas nuper instituistis, ponite alii photographemata mnemosynaque peregrinationis istius quam fecistis, ponite tandem quaecumque manibus gesseritis, atque antennas denuo tendite, vela ventis date, manus ad remos apponite! Iam venti secundi flant, quorum auxilio portus petendus est...!






De rebus nostris nonnulla dicuntur...



In ephemeride quadam nostra in urbe cottidie in lucem edita, cui titulus La Crónica, apparuit modo symbola necnon percontatio ea, quam nunc vobis trado hoc uno consilio declarato, ut omnes intellegere et recognoscere valeatis nostram methodum illam Orbergianam, quam maxima cura intentioneque nostris in scholis persequimur ne dicam optimam, dicam saltem aptissimam ad Latinam linguam discendam docendamque esse videri.
Pergite ergo, cari discipuli discipulaeque, ea uti, et quotienscumque potestis Latine loqui colloqui scribere temptate...!


Lingua Latina




Algo se cuenta sobre nosotros...

En el periódico publicado diariamemte en nuestra ciudad llamado La Crónica se publicó recientemente un artículo y entrevista, que ahora os presento con un único propósito, para que podáis entender y reconocer que el método Orberg, que procuramos seguir en nuestras clases, no vamos a decir que sea el mejor, pero sí al menos una metodología muy apropiada para aprender y enseñar la lengua latina.

¡Continuad por tanto, queridos alumnos y alumnas, utilizándolo e intentad hablar, dialogar y escribir en latín siempre que podáis!.

De vere nuperrime iam pervento

Heri, die nempe 21 mensis Martii, tandem aliquando ver ad nos pervenit. Quod non sine magno gaudio factum est, quia sive iuvenes sive provectae aetatis homines tantis talibusque frigoribus adhuc passis calorem necnon splendentem solem valde desiderabamus.


Ver enim statio ea est, cui ut aiunt vitam quamlibet renasci contigit atque amorem omnem sagittas suas ita acuere, ut flores fructus ubertatem quocumque oculos verteris cerneres...





Novistisne vos pictorem notissimum illum nomine Botticelli? Cuius opus cui nomen De Veris ortu satis notum celebratissimumque fieri videtur. Et de Igoro Stravinsky, quid? Num opus musicum eius nomine De veris consecratione aliquando quicquam forte audivistis? Agitur enim de opere clarissimo, quod initium novae rationis artis musicae componendae non immerito putatur. Prima enim vice Lutetiae anno 1913 actum est maiore tumultu concitationeque a multis spectatoribus productis quam post hominum memoriam quisquam tradere valeret...Si quis vestrum causam rogat, ecce causa: quia auditores ei suavibus bachianis mozartianis necnon chopinianis (ut ita dicam) modulationibus persuetis, nullo modo intellegere, neque audire quidem dissonantias fere dodecaphonicas illas pati potuerunt, una quorum frequens pars saltem.

Audistisne ergo aliquando hoc opus? Sin minus, videte et audite nunc imagines eas, quas hodie vobis profero, atque nolite non novum hoc tempus pulcherrimum, ver nempe nostrum, celebrare...!

















¡Ya está aquí la primavera!

Ayer, 21 de marzo, llegó finalmente la primavera. Lo cual es causa de gran alegría, pues tanto jóvenes como mayores, después de tantos y tan rigurosos fríos como hemos padecido, echábamos en falta el calor y el solecito.

La primavera, claro, es esa estación en la que, como es sabido, renace toda vida, y el amor afila tanto sus flechas, que donde quiera que se mire se ven flores, frutos y toda clase de abundancia y fecundidad.

¿Conocéis a aquel famoso pintor llamado Sandro Botticelli? Su obra titulada El nacimiento de la primavera es muy conocida y celebrada. Y ¿qué me decís de Igor Stravinsky? ¿Habéis oído alguna vez algo de su famosa obra La consagración de la primavera? Se trata de una importantísima creación, considerada justamente como el comienzo de una nueva forma de hacer música. Se interpretó por vez primera en París el año 1913, ¡y se produjo por parte de los espectadores tal escándalo y alboroto como no recuerda nadie antes ni después! ¿Por qué?, preguntará alguien: pues porque los oyentes, acostumbrados como estaban a los suaves acordes y melodías de Bach, Mozart y Chopin, no podían soportar de ninguna manera (al menos una parte importante de ellos) aquellas disonancias casi dodecafónicas.

Bueno, ¿qué? ¿Habéis oído alguna vez esta obra? Si no es así, ved y oid ahora estas imágenes que os propongo, y no dejéis de celebrar este nuevo tiempo hermosísimo: la primavera.