lunes, 20 de marzo de 2017

De Asturicensi excursione nuper facta



Vt noster est mos, novas hoc anno excursiones Asturicam petentes duas fecimus, quas discipuli ei discipulaeque ad utrumque gregem quartum secundarium pertinentes multa alacritate multoque studio participarunt. Quarum prior die 7 huius mensis, altera vero die 16 facta est.

Quas enim dum excursiones faciebamus vestigia illa Romana, quibus urbs Asturica antiquissima origine quae creditur eaque Romana, abundat redundatque, discipuli oculis lustrarunt suis et pedibus percurrerunt. Quod valde eis placuit, si ipsis est credendum discipulis.

Prandio denique utraque occasione in thermopolio quodam una sumpto, quod multis sparsimus facetiis et cachinnis, autoraedam longam conscendimus Legionem bona hora repetituri, quam attigimus  urbem vesperi haud serius.

Valete in proximum, lectores suavissimi!