martes, 13 de diciembre de 2011

Ecce vos discipuli discipulaeque iucundiores benignique qui adestis!



Cum iam tempus multum atque vitam una degerimus, nulla tamen adhuc fuerat occasio novos eosque optimos exhibendi commendandique discipulos discipulasque. En ergo eos, lector suavivissime, qui stipati ante machinulam modo astiterunt. Benignissime ad nos, ut semper, vos venisse pro comperto habeatis, discipuli! Iam iam novi de vobis erunt narrandi nuntii...!

sábado, 13 de agosto de 2011

Discipulis pro dolor est valedicendum...!



Tempore iam peracto scholare discipulis valedicere debemus, quos proximo versantes cursu apud nos habere atque videre bene cupimus!

Valeatis ergo omnes, cari discipuli discipulaeque!


jueves, 24 de marzo de 2011

De excursione Gigiam nuper facta



Die 22 huius mensis, die scilicet Martis, non modicus discipulorum grex una cum tribus eorum magistris, quorum alii ad linguam Latinam, alius autem ad Graecam pertinent, Gigiam urbem petiverunt eo consilio manifesto, ut vestigia Romana ibi manentia, thermas nempe Romanas easque mirificas, viderent explorarent lustrarentque.

Quibus conspectis vestigiis, ad Theatrum Gigionense nomine Jovellanos discipuli magistrique suos rexerunt pedes fabulam eam Plautinam TRVCVLENTVS inscriptam conspecturi, quam actores tali hilaritate iucunditateque adhibitis egerunt ut nemo omnium quin rideret immo cachinnaret fuerit...!

Iam vesperi atque prandio confecto Aquarium id pulcherrimum prope oppidum situm non omnes visitavimus viatores, quorum varietas tanta piscium eorumque diversa genera ita allexerunt intentionem ut plurimis imaginibus photographematibusque exceptis non rari qui promitterent alia occasione futura huc sese venturos fuerint.

Id quod nostris quoque in votis est faciendum!

Valete omnes!