Quibus omnibus iter ominamur faustum felicissimumque Latinum! Agite! Bene agite atque valeatis semper!
domingo, 8 de octubre de 2017
De discipulis discipulabusque hoc anno excipiendis
Novi hoc anno academico ineunte advenerunt ad nos discipuli discipulaeque linguae Latinae operam daturi eique maximopere atque ex imo corde quos excipimus.
Quibus omnibus iter ominamur faustum felicissimumque Latinum! Agite! Bene agite atque valeatis semper!
Quibus omnibus iter ominamur faustum felicissimumque Latinum! Agite! Bene agite atque valeatis semper!
lunes, 20 de marzo de 2017
De Asturicensi excursione nuper facta
Vt noster est mos, novas hoc anno excursiones Asturicam petentes duas fecimus, quas discipuli ei discipulaeque ad utrumque gregem quartum secundarium pertinentes multa alacritate multoque studio participarunt. Quarum prior die 7 huius mensis, altera vero die 16 facta est.
Quas enim dum excursiones faciebamus vestigia illa Romana, quibus urbs Asturica antiquissima origine quae creditur eaque Romana, abundat redundatque, discipuli oculis lustrarunt suis et pedibus percurrerunt. Quod valde eis placuit, si ipsis est credendum discipulis.
Prandio denique utraque occasione in thermopolio quodam una sumpto, quod multis sparsimus facetiis et cachinnis, autoraedam longam conscendimus Legionem bona hora repetituri, quam attigimus urbem vesperi haud serius.
Valete in proximum, lectores suavissimi!
Suscribirse a:
Entradas (Atom)